monumenta.ch > Plinius > sectio 157

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 19, 157
{XLV} seritur et surculo, melius in perforatam fabam indito, quae suco nutrit conprehendendo surculum. serit et se ipsa, namque incurvato cacumine alicuius rami cum attigit terram, statim radicatur. eadem et ocimo natura, nisi quod difficilius arescit semen. ruta runcatur non sine difficultate, pruritivis ulceribus, ni munitis manibus id fiat oleove defensis. condiuntur autem et eius folia servanturque fasciculis.